4-5-2. Pietro Blaserna and Dominico Carutti to H. Poincaré
[07.09.1888]
Franciscus Brioschi Lynceorum Princeps
Iulio Henrico Poincaré
S. D.
Lynceorum Societas, suam principibus viris, tam apud Italos quam apud Exteros, de optimis studiis egregie meritis perpetuam voluntatem testandi sollicita, Te virum Clarissimum inter Sodalis suos Ordinarios exteros disciplinis physicis, mathematicis et naturalibus adscriptos cooptavit. Nunc vero, quod munus meum est jucundissimum, candide mihi et Lynceorum Societati in primis gratulans, te Sodalem exterum renuntio, tibique Societatis tesseram aeneam mitto. Simul accipies Constitutionum Lyncearum exemplar, ex quibus quaecumque vel Societatis formam, vel singulorum munera et honores respiciunt, facile colliges.
Reliquum est, ut pro nostra modo conjunctione, tum meo, tum autem Collegarum nomine, tecum precibus agam quam possum diligentissimis, ut pro virili parte Academiae profectui adsis, nobilibus ingenii tui scriptionibus volumina adhonestando, quae in studiorum gratiam quot annis prelo traduntur. Hoc porro boni et lubentis animi tui in nos praeclarum extabit testimonium.
Vale, et nostri memor esto.
Dabam Romae ex aed. Lynceis VII Id. Sept. A. MDCCCLXXXVII
Pietro Blaserna | |
---|---|
ab Actis | |
Dominicus Carutti |
PLS 2p. Collection particulière, Paris 75017.
Time-stamp: " 1.12.2024 22:17"